Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 3: Versus 7

Si enim veritas.Interjecta remotione iniquitatis Dei redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod Deus sit iniquus si punit malos, quia si inde gloriosior: quid etiam nunc et non solum in futuro judicor quasi peccator, quod non sum? Vel:Adhuc,id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Nam cum ante male mererer ex meis, non erat gloriosior: ac si diceret: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sim, quasi dicat: Certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem.
(* Traductions européennes)